- SIRENUSSAE
- SIRENUSSAEvel SIRENUSAE, PETRAE SIRENUM Melae l. 2. c. 4. SAXA SIRENUM Solino, c. 8. insulae 3. parvae, velut scopuli in sinu Paestano apud promuntor, Sirenussarum, quod sinum praedictum finit: quarum propior Leucosia, sive Leucasia dicitur, reliquae Parthenope et Ligia. In genere Le Sirene vulgo dicuntur; in specie, priot la Licosa, altera San Piatro, relique Gale, seu la Galetta, et alias il Gallo. A sirenibus ibi sepultis hae Insulae dictae sunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.